dinsdag 11 augustus 2009

De volatu ultimo doctoris Aenis

"De volatu ultimo doctoris Aenis"
[historia brevis scriptoris Jacobi Tiptraei iunioris, interpretis Marci Batavi]
[versio 12092009]

Volatu Omahā Chicagonem recognitus erat doctor Aen. Collega biologus pasadenensis lavatrinā egrediens Aenem perspexerat sedentem in sellā androne medio. Is abhinc quinquennium inviderat Aeni attributis copiosis. Nunc autem frigide ei annuerat ac stupuerat intensitate responsi Aenis. Paene rediisset locutum, sed fuerat nimium fessus; ut fere omnes, alluctans grippae.

Aeria hospita et ipsa, quae lacernas distribuerat terrā attactā, Aenem meminerat: inconspicuum virum procerum, macrum rufumque. Oculos rigide in eam defigiens retardaverat ordinem. Acceptā iam lacernā suā, hospita concluderat hoc ausum ad eam pellicendam fatuum esse et gestu manūs adhortata erat procederet.

Viderat Aenem in caligonem fumidam aeroporti reptantem specie solum. Signorum magnorum Defensionis Civilis ingratiis, O'Hare tardus eundi sub terram. Quaedam femina a nullo creta.

Femina saucia moriensque.

Aen non identificatus erat in itinere Novum Eboracum, verum aliquod pyrauloplanum horā octavā et minutā quadragesimā profectum tulerat aliquem “Amesem” in tabulā vectorum, nominem aestimatum orthographiam corruptam pro Aene fuisse. Recte. Pyrauloplano unam horam circumvolitante Aen visebat oram fumidam percontinue nunc proclinantem, nunc se erigentem, nunc proclinantem.

Femina nunc invalidior fuit. Spuit tusses, debiliter scabens crustas vultūs sui a crinibus longis parte dimidiā absconditi. Aen vidit crines eius olim sicut iubas splendidissimas nunc commaculatos et extenuatos. Despexit mare versus, compellens se imaginari frigidum ac purum aestum. Animadvertit finientibus tapete latum atrumque: uspiam navis olearia aperuisset rimas suas. Femina denuo spuit tusses. Aen clausit oculos suos. Caligo fumida velabat aeroplanum.

Dehinc emerserat conscendens in volutum BOAC ad Glasgovium. Kennedy Subterraneus similis sartagonis turbae fervidae, temperaculum aerium impar calori postmeridiano septembri. Ordo vectorum conscendentum huc et illuc versabatur et sudabat, omnes obtuse televisificum nuntium spectantes. SALVANDAE SUNT HABITATIONES VIRIDES ULTIMAS– grex naturae defensorum recusabat nudationem foliis et siccationem regionis amazonicae. Non nemo meminit imagines colorum pulcherrimorum photograficas illius bombae novae ac mundae. Ordo compressus est gratiā praeterientis cohortis virorum militariter vestitorum ferentum botones QUIS TIMET? inscriptos.

Tum aliqua mulier Aenem animadverterat tenentem paginas diarii et audiverat has crepitantes in manu eius. Familiā suā a grippā incorruptā eum observaverat diligenter. Certissime frons eius sudata. Egerat liberos suos ad latus procul ab Aene.

Meminerat eum usum esse nebulogenum gulae generis Instac. Faciebat parvi Instac, familiā suā Kleer utente. Ab ea spectatus repente ad eam caput adverterat et in vultu defixerat Aen, nebulogeno etiamnum delabente. Talem inconsiderationem! Ei tergum obverterat. Non meminerat eum cum aliquā feminā locutus esse, sed aures erexerat cum scriba recitavisset locum designatum Aenis. Moscuam!

Scriba et ipse haec meminerat improbans. Aenem conscendisse solum tradiderat. Aliquam feminam cum tesserā vectoriā Moscuam abfuisse. Facile scissu autem tesseras suas fuisset. (Denique persuasi omnes eam cum eo fuisse).

Volatus Aenis Islandiam cepit cum commoratione unae horae Keflavico. Aen ambulavit ad hortum aeroporti, inspirans sibi aerem maris saturum gratissimus. Quotienscumque paucos spiritūs haustos, totiens tremuit. Sub strepitu chamulcorum poterat audiri mare permulcens unguibus suis ingentibus sursum deorsum plectrologium litoris. Hortulo erat lucus betularum flavescentum et ibi grex avicularum Oenanthe oenanthe generis pabulabatur circa tramitem. Aen secum cogitavit eas mense proximo in Africā Septentrionali adfuturas esse. Milia passuum duo millia pulsuum alarum. Obiecit eis aliquas micas e fasciculo ex sacculo bracarum.

Femina hic videbatur validior. Anhelans vento maritimo defixit oculos suos magnos in Aenem. Super eam betulae tam aureae quam cum is eam vidisset primum, illo die quo inceperat vita sua... Conquiniscens tunc apud stirpem ad observandum soricem, subito conspexerat aliquod viriditatis micantis labentisque et recognoverat probrosam carnem virginalem, *floslacteam roseamque -appropiquantem ad eum inter filix aureum! Aen iuvenis animam continuerat, nasu in musco dulce et corde palpitante. Deinceps defixerat oculos in comam flagrantem per tergum exiguum labentem et spectaverat saltantem circum nates eius *cordisformatas sorice trans manum suam rigidam currente. Lacus pertacitus, plenus pulveris argentei sub caelo nebuloso. Modo usa erat horrificando mure ondratao, ut folia aurea fluctuanta vibravisset. Silentium se resumpserat et arbores sicut faces ardentes, ubi virgo nuda inierat ferum nemus, Aeni in oculis fulgidis refulserant. Paulisper se oreadem vidisse aestimaverat.

Aen postremus aeroplanum postremae partis itineris Glasgovium conscenderat. Hospita aeria vage meminerat eum irrequietum visum esse. Feminam non potuerat identifacere. Multae mulieres adfuerant in aeroplano, infantesque. Tabula vectorum eius habuerat menda nonnulla.

[under construction, to be continued]